Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 267


hec fuit summa cupiditas uoti mei ut Pirrus ceptro regni Thesallie
potiretur. " Insurgunt ergo omnes ipsi a loco illo et ascendentes
equos eorum Thesalliam peruenerunt. Quare Pirrus mandauit ut
omnes naues sue in Thesalliam nauigarent. Venientibus ergo eis
apud Thesalliam, rex Acchastus mandauit omnibus de Thesallia ut
sacramentum fidelitatis et homagii Pirro prestare deberent. Qui de
Pirri dominio facti sunt leti, propter quod sacramentum ipsum Pirro
cum magno gaudio prestiterunt. Et sequenti die rex Achastus et
Pelleus Pirrum de regno Thesallie coronauerunt in regem. In cuius
regni solio Pirrus sedit dyademate coronatus. Et factum est
postea quod regis Pirri fauore exaltatum est regnum Thesallie super
omnia regna Grecie, et Pirrus rex ipsum in maxima pace seruauit
usque ad extremum exitum uite sue.
Ydumeneus uero rex Crete mortuus est, superstitibus sibi duobus
filiis, Merion, uidelicet, et Laorta. Sed Merion post mortem
patris sui parum uixit et mortuus est et regnum Laorte fratri suo
dimisit, qui satis honorifice in Creta feliciter est sepultus. Thelemacus
autem, Ulixis filius ex Nausica uxore sua, regis Anthenoris filia,
suscepit filium Deyfebum nominatum.
Sed ad Pirrum iterum redit hystoria ad narrandum suos deinde
processus et qualiter et quando Pirrus dies suos clausit extremos.
Rex igitur Acchastus de morte filiorum suorum exacerbatus inmodice
filiorum suorum corpora mortuorum Thesalliam deferri
mandauit, ibique sepulti sunt, mandante rege Pirro, in monumentis
eorum nimium preciosis. Fata uero, que in summa felicitate
hominibus constitutis cecas parant insidias per quas a felicitatis
fastigio decidere eos subitam faciant in ruinam, ostendunt ea eis
ualde placere que ruinosa postea pariunt detrimenta. Pirrus
itaque in regni sui fastigio constitutus Hermione, Helene et
Menelai filie et uxoris Horrestis, feruentis amoris cupidine captus
fuit. Propter quod data opera ut sue satisfaciat uoluntati, Hermionam
furtiue rapuit ab Horreste, et a regno dudum Agamenonis
Micenarum, in quo regnabat Horrestes, in regnum Thesallie furtiue
adduxit eam. Quam sibi matrimonio copulauit. Dolet ergo Horrestes

Torna all'inizio