Guido Faba: Epistole

377


quod, ad nostram continuam instantiam sollicitam et
prudentem, milites Mediolanenses electi properanter veniunt
et potenter ad subsidium terre nostre.
LXXX.
Alia responsio.
Ad ambaxatorum noscitur officium pertinere que imposita
sunt exequi diligenter; quod si effectum habere nequeunt imperata,
nihil eis rationabiliter imputetur, cum impotentia non
possit vel debeat incusari. Unde magnificentia vestra sciat
quod, nostra sollicitudine procurante, milites de Mediolano magnifice
veniebant ad nostri communis servitium faciendum.
Sed Mantuani fortiter se opponunt, viam, corrupti pretio, denegantes.
Nos autem moram trahimus longiorem, huiusmodi
obstaculum removere sperantes.
LXXXI.
Mutinenses, Bononie detenti captivi potestatem
et consilium sue civitatis exorant ut P. liberent.

Multimodo bonitatis viris dominis A. potestati et toti consilio
Mutine dignis multis laudibus et honore, universi milites
et pedites civitatis Bononie carcerati salutem et quecumque
desiderant optinere. Cum dominus P. vir strenuus atque prudens
et sui maiores pariter potentes et fideles, immo fidelissimi
semper nostre permanserint civitati, ut patet omnibus
et est singulis manifestum; dignum fore dignoscitur, et
rationi consonum reputatur ut super facto ipsius et absolutione
futura dignaremini cogitare, maxime cum idem per
quinque annos et amplius pro communi terre nostre captus
fuerit et detentus: nam propterea spes resurgendi captos
alios confoveret, et honor vestri nominis gratum reciperet

Torna all'inizio