Guido Faba: Epistole

365


ferratoris, dolemus; et est non immerito condolendum ex
eo, quod amicitie postulanti de ipso facere gratiam non valemus.
Unde si dari non potest quod petitur, petitoris sapientia
non turbetur; non enim habet legem necessitas, nec
voluntas sed impotentia potius incusatur.
XIV.
De potestate ad potestatem pro ratione facienda
civi conquerenti.

Summe generositatis et prudentie viro, domino B. potestati
Brixie, quem ubique merita magnifica recommendant, A.
potestas Mediolani salutem et omnimoda semper felicitate
gaudere. Albertus harum portitor, civis noster honorabilis et
dilectus, coram nostri presentia positus exposuit conquerendo,
quod G. terre vestre sibi debet ratione mutui quandam
pecunie quantitatem, ut testatur publicum instrumentum;
quam iniuste detinet et reddere contradicit, licet iam solutionis
terminus sit elapsus. Unde, quia iuris ordo iubet hoc fieri, ut
semper actor adeat forum rei, ad vos confidenter mittimus
predictum, vestram propensius magnificentiam rogitantes, ut
eidem plenam iustitiam velitis facere de predicto; ita quod
pro vestris civibus, cum se casus obtulerit opportunus, amicitie
vestre merito respondere grata vicissitudine teneamur.
XV.
Responsiva grata de iustitia reddita et solutione facta.
Euxaudiende sunt preces animo diligenti, quas informat
caritas, et amor non deserit honestatis. Inde est quod magnificentie
vestre litteras discretionis oculis insignitas debito recepimus
cum honere, ipsarum continentiam tanto velocius

Torna all'inizio