Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 246


contra Manfredum in regnum cum Gallicis
ultro se offert iturum.
Cap. III
Karolus regnum petit. Beneventi Manfredus consistit,
atque sese munit, duoque millia Sarracenorum
in Sancti Germani castrum mittit. Karolus regnum
ingreditur.
Profecto, quia exercitus nescit esse jejunus,
modica suppellex, rerum penuria, et carentia
pecuniae Gallicos instantissime impellebat ad
regnum. Sicque rex praedictus, a cardinalibus
supradictis suscepta cum devotione omnium venia
peccatorum, quam sibi cardinales ipsi auctoritate
summi pontificis poterant indulgere,
versus Ceperanum, ubi fluvius quidam regni et
Campaniae confinia dividit et distinguit, avida
voluntate festinat. Cardinales vero praedicti extra
Urbem tantum regem traducendo comitantur
euntem, ibique juxta formas ipsum alternatim
pacifice osculantes, et demum crucis eum
signantes signaculo, abire licentia data permittunt.
Pater tamen ille magnificus dominus Richardus
Sancti Angeli diaconus cardinalis, natione
romanus, usque ad castrum Molariae, quod
idem cardinalis proprio impenso peculio pro
sua et suorum perpetua hereditate quaesierat,
regem conducit eumdem. Manfredus vero, qui
status sui hujusmodi ventura flagella praesenserat,
velut in extasi ac alteratae mentis involucro
positus, ignorans quaerit protinus ubi venientibus
hostibus se opponat, ubi etiam eis obstacula
praeparet, ubi obsistat eisdem; et, dum ad resistendum
praerupta fluminum flagitat, quae, per
se fortia obstacula facientes, hostes in oppositum
constitutos non patiantur sine magnis viribus
manualiter jungere, nunc Capuam, nunc Ceperanum,
et tandem Beneventum festinis discurrendo
congressibus repetit et revolvit: quamlibet
enim terrarum hujusmodi alta fluminis ripa
fortificat et roborat agens profundi defossum. Sed
praescitus ad malum obstinatus corde Manfredus,
cum debuisset apud Ceperanum copiosae gentis
suae resistentiam ordinare, passus regni vacuos,
et sine custodum pervigilum munitione reliquit,
ita quod liber ad regnum patebat aditus inimicis.
Verumtamen in castro Sancti Germani duo
millia Sarracenorum et mille equites jussit pro
tuitione morari. Sicque rex Karolus cum victorioso
exercitu regnum sine obice liber ingreditur.
De cujus amoenitate laetitia jam nova respergitur,
jmque gaudio votivo completur. Propter
quod diem quamlibet sibi pro anno computabat
effluere, donec resistentium adversariorum posset
facies intueri.

Torna all'inizio