Salimbene de Adam: Cronica

Pag 150


ducens vobis ministrum Bononie cum probationis caputio,
et ecce hic exterius expectat, volens facere quicquid sibi precipere
vultis». Audiens hoc Helyas, omnis indignatio ab eo recessit, et
quievit spiritus eius, quo tumescebat contra eum. Hinc Sapiens
ait, Prover. XVI: Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens
placabit eum. In hylaritate vultus regis vita, et clementia eius quasi
ymber serotinus
. Introductus igitur frater Albertus restitutus fuit
in gradum pristinum. Insuper et multa, mediante fratre Girardo,
ab Helya obtinuit pro provintia sua.
Igitur, propter hec et alia que pessimus faciebat Helyas, conceptiones
vindicte generabantur in cordibus ministrorum; sed
expectabant tempus in quo possent respondere stulto
iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur
, Prover. XXVI. Nam
tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Omni enim negotio
tempus est et oportunitas
, Ecclesiastes VIII. Ideo precipit Ecclesiasticus
XXVII: In medio insensatorum serva verbum tempori.
Item Eccli. IIII: Fili, conserva tempus et devita a malo. Item Eccli.
I: Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis.
Erat enim frater Helyas pessimus homo. Cui convenire
possunt ea que de Nabuchodonosor a Daniele dicuntur, V: Quos
volebat interficiebat et quos volebat percutiebat. Quos volebat exaltabat
et quos volebat humiliabat
. Item convenire possunt sibi
versus quos supra posui:
Asperius nichil est humili, cum surgit in altum:
cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes,
ut se posse putet; nec belua sevior ulla est,
quam servi rabies in libera terga furentis.
Sub dominio enim suo durissimum erat vivere. Ideo dicit Ecclesiastes
III: Vidi sub sole in loco iuditii impietatem et in loco iustitie
iniquitatem
. Item Ecclesiastes IIII: Vidi calumnias que sub
sole geruntur, et lacrimas innocentium et consolatorem neminem,
nec posse resistere violentie eorum cunctorum auxilio destitutos
.
Item Ecclesiastes V: Si videris calumnias egenorum et violenta

Torna all'inizio