Ae  syllabam antiqui Graeca consuetudine per ai scribebant,  
ut aulai, Musai. 
 +Aueta  saepe aucta. 
 Abercet  prohibet[ur]. 
 Advosem,  adversarium, hostem. 
 «Axe adglomerati universi stantes»,  id est cohortibus  
aut legionibus. 
 +Aerumaurema  utensilia ampliora. 
 +Aevolant  avolant. 
 +Astasent  steterint. 
 «Ambaxioque circumeuntes»,  catervatim. 
 Apor  apud. 
 Amosio  annuo. 
 Anticum  veteres etiam pro +omnia posuere. 
 Aestimias  aestimationes. 
 Abisse  pro adisse dicebant. 
 Abambulantes  abscedentes. 
 Aquilius  praenomen ab aquilo colore, id est nigro, est dictum. 
 Antiquare  est in morem pristinum reducere. 
 Attinge  pro attingam posuere. 
 Appellitavisse  appellasse. 
 Alteras  ponebant pro eo, quod est adverbium alias. 
 Argutum iri  in discrimen vocari. 
 Aureas  dicebant frenos, quibus equorum aures religantur.
  |  
  |