: Annales Ceccanenses

Pag 287


exempla, quae per universum mundum noviter sunt diffusa et honorifice a quibusdam recepta.
Et maxima aquarum inundatio extitit. 14. Kalendis Septembris luna obscurata est.
1180. Tiber fluvius nimium inundavit, et multas domus subvertit, et serpentes innumeros
duxit inundatione Unde Romae maxima mors extitit et per totam Campaniam.
Insuper in ecclesia Sanctae Mariae Rotundae tanta aqua ex abisso emanavit, quae non
poterat minui, nisi conamine Dei et bonorum virorum ac mulierum expulsa fuit inde aqua.
Mense Ianuarii eodem anno Speudo-Lando Sitinus falso papa dictus, captus est ab Alexandro
papa et inlaqueatus est, et apud Caveam cum complicibus suis in exilium ductus est.
Eodem anno Nonis Octobris ecclesia sancti Iohannis de Ceccano peccatis exigentibus tota
combusta est cum sua parochia.
1181. 3. die intrante mense Septembris, Alexander papa obiit. Et communicato omnium
cardinalium consilio Ubaldus Hostiensis episcopus apud Villitrias in papam ab omnibus
diligenter ordinatur Lucium.
1182. ind. 14. obiit Landulfus comes Ceccani 17. Kal. Iunii, die dominico. In mense
Novembris castrum reddiderunt filii Landulfi de Ceccano papae Lucio.
1183. ind. 15. Kalendis Februarii rex Guilelmus apud Sanctum Germanum venit. 7. Kalendas
Iulii a corpore puellae visibiliter in ecclesia de Canneto beatus Petrus daemonium
expulit. Romani venerunt super Tusculanum Kalendis Iulii ut eam caperent; sed minime
potuerunt. Interea cancellarius cum magno exercitu Alamannorum venit apud Tusculanum,
et Romanos ibi non invenit; sed remansit ibi cum exercitu, et coepit valde infestare
Romam et depraedare. Tandem mense Augusti ibi mortuus est et sepultus.
1184. ind. 1. Hoc anno mense Aprilis venerunt Romani super Tusculanum, et vastaverunt
fortiter Tusculanum; 13. Kal. Maii incenderunt Palianum, et Serronem Penestrum,
et sic Romam reversi sunt. Postea domnus papa ivit in Lombardiam, et misit comitem
Bertoldum legatum imperatoris Frederici pro defensione Tusculanae et ad recolligendam
roccam de Papa; quam ipse callide et dolose expugnavit, nec eam capere potuit; tamen
de bestiis Romanorum saepe saepius praedam capiebat.
1185. ind. 2. Hoc anno Guilielmus rex Siciliae fecit stolium maximum per mare et
terram; super stolium maris ordinavit capitanium comitem Tancredum super stolium
terrae fecit capitanios comitem Alduinum et comitem Riccardum de Cerra; et mandavit
eos omnes in Romaniam ad acquirendum imperium Constantinopolitanum. Totum stolium
intravit in mare 3. Idus Iunii. ln festo Iohannis baptistae ceperunt Durazzi. In festo sancti
Bartholomaei adepti sunt Saloniciam cum multis civitatibus et castellis et roccis de Romania,
iurantes fidelitatem regi Siciliae. Tandem exercitus imperatoris Ysaahac, super
quem exercitum erat constitutus quidam princeps qui dicebatur Granatus, obvians eis
cum verbis pacificis, dicens quod ultra procedere non poterant; tamen si vellent ad propria
reverti, promisit eis securitatem, et dedit firmam pacem; ipsi tamen acceperunt securitatem,
et versa vice pacem promittentes comites regis Syciliae, in festo sancti Leonardi
a Graecis decepti sunt, et Constantinopolim in captione callide ducti sunt. Sed imperator
cognita rei veritate, securitatem considerans et pacem a Graecis non observatam Latinis,
condoluit valde, et erubuit, et sic demum omnes deliberavit, et unusquisque supervivens
reversus est ad propria.
1186. ind. 3. Hoc anno surrexit quaedam secta in regno Syciliae de vanis hominibus,
qui faciebant se nominare Vendicosos, et mala omnia quae facere poterant non in die sed
in nocte faciebant. Ad ultimum Adinulfus de Ponte Corvo; qui fuerat magister et princeps
huius sectae, sententia regali iudicatus suspensus est, et multi alii ferro ardenti signati
sunt. Et quidam presbyter nomine Sinnoritto depositus est ab Aquinense episcopo; plangens
episcopus, et fere omnes homines Sancti Germani promittentes et volentes eum reddimere,
ut non deponeretur, sed non potuerunt. Octavo Idus Decembris venerunt Romani
in Campaniam, incenderunt Montem longum, et depraedati sunt Silvam mollem, et sic
reversi sunt Romam. Urbanus III. sedit anno l, mensibus 10 et diebus 25. Hoc anno ante
ascensionis dominicae festum, sexta feria et sabbato et dominico die, mare ubicumque probatum
est, inventum est dulce. Hoc anno venit rex Henricus filius Friderici imperatoris

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50


Torna all'inizio