Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 43


bovibus et equis atque saculis Laude venerunt; et summa
vi Laudensium domibus — illis presentibus et videntibus et
contradicere non audentibus, sed quasi dolore morientibus —
intrantes, equos et blavam atque vinum aliamque omnem
etiam eorum mobiliam sine ulla racione abstulerunt; insuper eis
graviter etiam minantes et summa adiuratione firmantes,
ut, si ipsi ibi morarentur ac cito a conspectu eorum non recederent,
quod ipsi eos omnes masculos et feminas parvulosque
etiam, qui in cunabulis adhuc iacebant, sine dubio interficerent.
Laudenses itaque hoc videntes et audientes, scientes
etiam corda eorum penitus adversus eos indurata fore, timentes
carcerem et — quod etiam deterius est — quam minabantur
mortem, magis corpora et ipsorum animas quam
divicias sibi conservare proposuerunt.
In sequenti proximo die Iovis, qui fuit in millesimo centesimo
quinquagesimo octavo ab incarnatione Domini anno,
cum sol ad occasum iam fuisset, omnes Laudenses masculi
et femine tam parvuli quam etiam maiores relictis eorum domibus
ac omnibus aliis suis rebus ianuas ipsarum domuum
suarum post se claudentes solis canibus et gatis in domibus
ipsorum pro custodibus relictis unanimiter ad Piziguitonis castrum,
quod est inter Aduam et Serium positum, per totam

1



5




10




15




20

Torna all'inizio