Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 3


Liber de regno Sicilie
Rem in presenti me scripturum propono que sui ipsius atrocitate
satis habundeque sufficeret vel omnino fidem excludere vel
suspectam reddere veritatem, nisi quod in Sicilia nichil miraculi
est ea monstra scelerum perpetrari, que potius tragedorum sint
deflenda boatibus quam historice veritatis ordine contexenda. Non
enim alibi rotam fortuna torquet celerius aut maiori mortalium
ludit discrimine. Itaque loci ipsius inhumanitas eorum que dicturus
sum fidem faciet, eritque opere pretium tam atroces quam repentinas
rerum alterationes memorie tradere posterorum, ut qui fortune
funibus alligati suam ex rerum affluentia gloriam metiuntur,
aliorum casu moniti, beatos se desinant predicare, ne totiens miseros
rursus se clamitent quotiens aut a dignitatis gradu deciderint
aut opimi acervi quomodolibet fuerint imminuti. Ad id quoque
nichilominus operam sum daturus ut pauci, quorum inter tot ac
tanta pessimorum flagitia memorabilis fides enituit, meritis nunquam
possint laudibus defraudari perpetuisque in evum successibus
virtutis gloria propagetur. Que sicut preclaris ab initio factis virens,
ut ita dixerim, enitescit, sic in p[osteru]m taciturnitate consenescens
elabitur. Ita fit ut gloria quam ingenti quisque labore,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio