genere armorum et igne agresti et serpentibus et cocodrillis interemtioni 
nequiter deputatis. Hanc igitur cum XXIIII galeis, 
cum quibus in retroguardia suarum navium accedebat, impugnavit 
ter et quater cum magno detrimento suorum. Post hec 
regis improperiis et blandimentis, minis et premiis promissis 
armantur et navem impugnando perforant et submergunt, duobus 
e naufragio tantum superstitibus reservatis; quorum unum, cum 
venisset in campum, ad Saladinum, alterum misit in urbem. Ad 
hec rex Francorum, licet rege Anglie dissentiente, pugnam indixit. 
Pugnatur, et muri securi inciduntur, Saracenis Saladino ambaxantibus, 
ut in eorum studeat acellerare succursum. Adveniente 
nocte marchioni custodia delegatur; a quo Mostúbus consensu 
regis Francie de colloquio datam securitatem accepit. Adveniente 
die coram regibus aliisque baronibus colloquium celebratur. In 
quo Mostúbus civitatem reddere cum omnibus rebus, dummodo 
persone abire permitterentur illese, promisit. Christiani vero 
sanctam crucem, captivos omnes et regnum repetunt universum. 
Mostúbus Saladinum asserit consulendum. Obsidibus ergo datis 
consulitur. Qui promisit crucem reddere pariter et Achónem, 
mille quingentos Christianos et centum milites et ducenta milia 
biçantiorum. 
Dum hec agerentur, rex Anglie murum agreditur; per dedictionem 
civitas obtinetur quarto Ydus Iulii, anno Domini MCXCI. 
Positisque a regibus in portis custodibus, solis Francigenis et 
Anglicis patebat ingressus, ceteris sive de Romano imperio sive 
aliunde, licet per biennium laborassent, obprobriose reiectis. Nam 
intrare volentes colaphys et verberibus cedebantur. Sed et tredecim 
ex Polinis pede truncati sunt. Cum igitur prope quingenta 
milia hominum, preter mulieres et parvulos et armorum multitudinem, 
que vix numerari poterant, et ampullas ignis agrestis V 
et galeas cum salandris et galeonibus LXX et ceteras divitias, 
quarum non est numerus, reges in suis manibus habuissent, inter 
se tantum omnia diviserunt. Iudicet Ecclesia et secutura 
posteritas si, que sanguine ceterorum et yemalibus fuerant parta 
laboribus, decuerit culmen regalis honoris ad suas manus omnino 
devolvere, quas non erubescebant vix tribus mensibus insudasse.
  |  
  |