Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 74


40. Exitus de Egypto et ingressus ad heremum, tempus respicit
visitationis nostre, quoniam visitans «visitavit nos oriens ex
alto; illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedebant,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis»: «quoniam missit Deus
Filium suum in mundum, ut eos qui sub lege erant redimeret».
Erant enim usque ad tempus illud servientes in conficiendis lateribus,
quia in operibus carnis gloriari didicerant, que non possunt
perfectum facere operantorem, «quia neminem», ut ait Apostolus,
«ad perfectum adduxit lex». Erat ergo sacrificium legis, quasi lutum,
gloriatio eius, «quasi stipula que dum»... Quod autem patres
defecerunt in heremo, filii vero, qui exorti sunt eis, ambulaverunt
vagi in deserto donec compleretur numerus quadraginta annorum,
et consumarentur cadavera patrum suorum, manifesta est,
luce clarius, causa misterii. Ut enim medium fuit desertum inter
Egyptum et terram Chanaan, et tempus illud quadraginta annorum
inter tempus filiorum Israel obeuntium in terra Egypti, et
tempus eorum qui obierunt in terra Chanaan, ita tempus secundi
status medium est, inter primum et tertium. Et illi quidem qui
mortui sunt in Egypto designaverunt illum populum, qui sub lege
mortuus est ante quam veniret tempus gratie; illi vero, qui egressi
sunt de Egypto et mortui sunt in solitudine, illos carnales christianos
designant qui nequaquam voluerunt apprehendere fortitudinem
et fidei et celsitudinis contemplationis, sed enervati et emolliti
ad modum plumbi devicti sunt a lege carnis, in qua carnalis
ille populus aliquandiu conversatus est, carnalis et terreni parentis
imitator effectus. Inde serpentes igniti, contra illos in heremo
missi sunt, inde actum est, ut exaltaret Moises serpentem in deserto,
ad designandum verbum crucis, quod constitutum est a Domino
statu secundo, ad mortificandas passiones et desideria carnis,
ad interitionem veteris nostri hominis qui corrumpitur secundum
desideria mundi huius, ad consumationem cadaverum patrum, hoc

Torna all'inizio