| a villico diffamato, quia tanto in futurum te acrius corrigemus, quanto ad presens tibi gratiam
 facimus ampliorem.
 
 I 6
 
 Recogita in amaritudine annos tuos et tempus deplora perditum non tibi solummodo, sed etiam
 aliis per exemplum. Facis quidem peccare populum evidentia tuorum actuum perversorum, cum
 assumatur a subdito audacius in exemplum, quod irreverentius presumitur a prelato, et dum enormitate
 vite peccata predicas, qui deberes alios verbo pariter et exemplo virtutibus informare, tanto
 ad plures perditionis exempla transmittis, quanto pluribus dignitate preferris. Sed potes non sine
 causa timere, ne, unde primatum obtines in terris, confusionem expectes in celis, cum de episcopatu
 preter nomen et ordinem nihil omnino videaris habere. Considera, considera, qualem reddas pro
 subditis, qui pro te solo non sufficis reddere rationem, et qualiter impetrabis aliis veniam, qui te
 ipsum exhibes puniendum. Ecce, frequenter ad nos de obscenis actibus tuis, quos pre pudore silemus,
 ascendere clamores, et multotiens non sine increpatione commonitus, ut reversus ad cor vitam
 tuam reformares in bonum, tu tamen tamquam cum morte pepigeris fedus, continuasti et consumpsisti
 usque nunc dies tuos in peccatis. Sed recollige dierum tuorum reliquias et deficientis etatis
 fragmenta repone, si forte in senio redimas, quod puer, adolescens et iuvenis perdidisti. Offer igitur
 Deo sacrificium vespertinum, et ne sub umbra inutilis sponsi viduitatis incommoda diutius patiatur
 ecclesia Theatinensis, tibi et ei provideas cessione, ut descendens exterius intus ascendas, episcopatui
 corpore cedens, cui pene penitus utilitate cessisti; incipias in minori proficere, quod deficis in maiori.
 Et quidem, si tue saluti providere volueris, honori cedas voluntarius, ne amovearis invitus. Cum
 enim humeri tui non sufficiant ad onera presulatus retinentem accusabit ambitio, quem retinentem
 coactio debuerat excusare. Quod si forsan attrita fronte expectare volueris, ut opera tua in iudicium
 deducantur, tanto plus ignominie ac confusionis incurres, quanto in plurium notitiam deducentur.
 Et ne tuam insolentiam nutrire nostra patientia videamur, Valvensi et Furconensi episcopis damus
 nostris litteris in mandatis, ut super tuis negligentiis et offensis, insufficientia et defectu inquisita
 sollicite veritate, que invenerint, ad nos sub sigillis suis inclusa fideliter transmittentes prefigant tibi
 terminum peremptorium competentem, quo nostro te conspectui representes, secundum quod
 exegerint merita recepturus.
 | 
 |