| QUAESTIO 5
 Deinde quaeritur de propagatione carnis Christi ex matre eius; et circa hoc
 quaeruntur tria: 1. De materia ex qua conceptum est corpus eius; 2. De tempore
 conceptionis; 3. De sanctificatione concepti.
 ARTICULUS 1
 Utrum corpus Christi fuerit ex purissimis Virginis sanguinibus
 Ad primum sic proceditur.
 1. VIDETUR, quod corpus Christi non fuerit formatum solum ex purissimis sanguinibus
 Virginis, sicut Damascenus dicit. Eorum enim quae
 specie conveniunt, est materia eiusdem rationis: quia forma naturalis materiam
 determinatam requirit. Sed aliorum hominum materia est ex eo quod ex viro et
 muliere deciditur. Cum ergo Christus, inquantum homo, fuerit eiusdem speciei
 cum aliis hominibus, videtur quod corpus eius non solum ex sanguinibus matris
 Virginis formatum sit.
 2. Praeterea, ad Rom. 1, 3, dicitur: «Factus est ei ex semine David secundum
 Carnem». Sed id ex quo fit aliquid, est materia eius. Ergo materia corporis
 Christi non est sanguis, sed semen.
 3. Praeterea, in collecta dicitur, quod Deus Verbum
 suum de Virgine carnem sumere voluit. Sed de illo corpus Christi formatum est
 quod de Virgine sumpsit. Ergo corporis Christi materia non est sanguis, sed caro.
 4. Praeterea, ut in 2 de Generat. dicitur, quae magis conveniunt,
 facilius invicem transmutantur. Sed magis convenit cum carne caro quam sanguis.
 Ergo convenientius est dicere corpus Christi ex carne Virginis formatum
 esse quam ex eius sanguine.
 5. Praeterea, generativa non operatur nisi ex eo quod residuum est nutritivae
 virtuti; cum nutritiva generativae deserviat. Sanguis autem non est residuum ab
 opere nutritivae; immo est quo nutritiva indiget in via existens ad nutriendum
 membra. Ergo sanguis non potest esse materia a virtute generativa ministrata
 ad conceptionem prolis: et sic idem quod prius.
 SED CONTRA est quod dicit Damascenus, quod divina sapientia ex purissimis
 sanguinibus Virginis carnem sibi copulavit.
 Praeterea, corpus Christi non est formatum nisi ex materia quam Virgo ministravit,
 talem in natura qualem aliae matres ministrant ad conceptum prolis.
 Sed, ut in 15 de Animalibus dicitur, materia ex qua corpus
 conceptum formatur, quam mater ministrat, est sanguis, qui menstruum dicitur.
 Ergo et corpus Christi ex sanguine formatum est.
 | 
 |