Andreas Strumensis: Passio Arialdi

54


Tuum vero nomen in eius fronte habeatur, quoniam, velis nolis, super
candelabrum, ut omnibus luceas, te posuit Christus, quatenus is qui scripsit
si ignoratur, ad quem scriptus est non ignoretur. Porro quia in hoc
plura sunt in verbis et factis aedificationi utilia, duodecim monasteriis quibus
te supernus iudex praeposuit, oro ut ad legendum tribuas, quatenus,
dum audierint in defensione veritatis quid alii nostro in tempore dixerint
et perpessi sunt, accendantur et ipsi ut talia dicant et, si necesse fuerit, pro
eadem veritate similia patiantur.
Explicit prologus.
Incipit vita et passio eiusdem.
1. Licet iam sic senex sit mundus, ut iam iamque vicinus eius cernatur
occasus, tamen, quia ab universis mortalibus ignoratur quando finiatur, libet
novorum constantiam sanctorum supparem antiquorum saevitiamque
perfidorum qui eos usque ad necem nostris temporibus immoque nostris
sub oculis persecuti sunt, scriptis tradere atque posteris ad eorum aedificationem
intimare.
2. Igitur in Cutiaco quodam vico, inter Mediolanum Cumumque sito,
miliario vigesimo distante a maiore, quinto vero a minore, ut in vulgari fertur
opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore extitit, nobiles utrique natione,
sed nobiliores probitate. In quorum profecto laude parumper immorari

Torna all'inizio