| sermonem. moxque elevata magna voce Alleluia sonuit:
 cumque omnis exercitus sublato ad sidera clamore Alleluia
 respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent, continuo
 tantus hostes pavor invadit, ut dissoluta acie fugam arripientes,
 ac si singulorum cervicibus gladius immineret, tremebundi ad
 propria refugerent.
 Igitur quia semper virtus invidiam parit, Valentinianus
 imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut
 supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boethium
 senatorem nobilissimum gladio peremit. ita vir bellicosissimus
 Aetius et quondam Attilae regis  potentissimi  terror  occubuit,
 cum quo  pariter et  Occidentis imperium salusque rei publicae
 corruit nec  ultra  hactenus valuit relevari.  sed nequaquam
 Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno
 sequenti  a Transila Aetii milite,  cum triginta annis imperium
 gessisset,  confossus interiit,  ex quibus cum Theodosio socero
 viginti quinque, cum Marciano quinque imperavit.
 Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud urbem
 invadens nec dum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus
 est; continuo aduectus ex Africa navibus adest Geisericus
 cum validissimo suae gentis exercitu fultus insuper
 praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus
 Leo ageret pontificatum. perculsis itaque Romanis tam terribili
 nuntio  nobilibusque  simul  ac popularibus ex urbem fugientibus
 urbem omni praesidio vacuam Geisericus obtenuit
 occurrente sibi extra portam  eodem  sancto Leone episcopo, cuius
 supplicatio ita eum deo adiuvante linivit, ut, cum omnia potestati
 eius essent tradita, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
 quattuordecim  interim  dies secura et libera scrutatione
 omnibus opibus suis Roma vacuata est multaque milia
 captivorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina
 Eudoxia, quae Geisericum ad hoc facinus invitaverat, duabusque
 eius filiabus Carthaginem abducta sunt.  capta itaque hoc
 modo a Geiserico Roma est, postquam eam primo Alaricus
 invaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore quadraginta
 quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo
 | 
 |