Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 152


non obstante statuto et iuramento predictis, nobis per vestras litteras facultatem liberam
concedatis.

VI 21

Nisi ridiculos faceret homines et nota redderet vilitatis abiectos, esset ab omnibus merito diligenda
pauperies tamquam honesti tutela et certa regula libertatis. Sed quia hodie torvo respiciuntur oculo
pauperes et habentur pro vitiis mores, ubi non profluunt facultates, si fortuna mea permitteret,
quam meis conatibus inveni semper ab experto contrariam, vellem, quod status meus in melius
mutaretur, ut, qui iam diu paupertatis extiti filius amara rerum adversitate versatus, aliquas saltem
partes prosperitatis attingam, et animus meus caligine longe nebulositatis obductus sortis fecunde
radio serenetur. Cum igitur benevolentia vestra ex innata vobis mansuetudine viriliter ceperit immutare
devotum, dominationi vestre supplico, sicut possum, ut, quia totaliter consistit in vobis
fiducia spei mee, ad relevandum cursum mee fortune prosequentes incursum, sicut intima vestre
gratie iam sinceritate cepistis, sic, si placet, adhuc penes .. dominum, quem audio benignum vobis
dedisse responsum, assistatis totis viribus una cum sociis animosis.

VI 22

Non est neganda petitio, que noscitur pietatis operibus habundare. Cum igitur pro afflictis et captivis
quasi iugiter generalis oret ecclesia, non solum captivorum miserta miserie, sed etiam captivantium
culpas dolens, nos, quibus, licet immeritis, eius est credita dispensatio, libenter liberationis consilia
cogitamus, tam liberandis quam liberantibus salubriter consulere cupientes. Hinc est, quod pro
P. crucesignato, qui, sicut dicitur, captivitatis expertus miserias iacens luit in pena, si quid commisit
in culpa, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente, quatenus pro reverentia crucifixi, cuius
obsequio se ascripsit, nec non nostrorum precaminum interventu ad liberationem eius vos exhibere
dignemini liberales, ut idem reddere valeat Domino votum suum et nos mansuetudinem vestram
dignis valeamus in Domino laudibus commendare. Porro, si eum innocentia liberat, regia iustitia
non dampnabit, et si culpa eum reddit obnoxium, huic parcendo regis clementia declaratur, eo
quod interdum in talibus plus esse videtur posse remittere quam ulcisci. Cum enim, quasi opus
manuum vestrarum, plantula vestra dicatur, ad iniuriam redundaret opificis, si opus suum ipse destrueret,
et quasi ad notam cederet plantatoris, si plantam evelleret, quam plantavit.

VI 23

Torna all'inizio