scriptura calumpniae pateat, sed ipsa se propria potius auctoritate defendat,  
notandum est, quod praemittitur:  Ego dixi in excessu mentis meae . Per 
excessum igitur mentis et semetipsum transiit, cum de qualitate hominis 
definivit. Ac si perspicue dicat: De falsitate omnium hominum inde veram 
sententiam protuli, unde ego ipse super hominem fui. In tantum vero et 
ipse mendax, in quantum homo. In tantum autem omnino non mendax, in 
quantum per excessum mentis super hominem ad summa contemplanda 
conscendi. 
Sed cum quindecim fere dierum medium nos iter absentet, par fuerat, 
ut, quod seni praecipis, ipse prior experireris, virens scilicet etate, praevalidus  
robore; insuper adde, quia et abundas vehiculis et constipantium 
ministrorum vallaris obsequiis. Fertur et Falaris huius praetendisse legis 
exemplum, qui nimirum cum ius regium in tyrannidem verteret, et exquisitis  
quosque nocentes supliciis atrociter laniaret, faber quidam aereum sibi 
taurum optulit, atque ut in eum igne candentem damnaticii quique proicerentur,  
instruxit. Placere quippe sibi de crudelitate potissimum credidit, 
quem et inferendis semper supliciis inhiantem et inhumanae cognovit crudelitatis  
auctorem. Presertim quia, dum quisque proiectus in bestiam voces 
emitteret, taurus quodammodo videretur naribus et ore mugire. At ille 
munifico suo, quae merebatur, dona redhibuit: Amice, inquit, de collato 
quidem munere gratias ago, sed volo et inevitabiliter impero, ut, quod me 
docuisti, prior experiaris. Protinus igitur proiectus in taurum, quod inferri 
aliis docuit, prior ipse probavit. Et poenae factus est auctor, qui poenalis 
laberinti fuerat ante conflator. Age igitur et ipse quae praecipis, et iuvenis 
ad senem propera, qui senem, ut ad te gradiatur, invitas. Verumtamen ut 
nunc serio loquar, si per tam longinqui itineris ductum beati Benedicti 
patris nostri limen attingere licuisset, ego non parvae mercedis cumulum
  |  
  |