Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 81


Burrello iuraverant. Cum autem Salernitanorum maiores regi
vellent occurrere, rogaturi ut urbem ingrederetur simulque ut,
coniurationis principes universos fugisse nunciantes, eos qui remanserant
excusarent, ille nec urbem ingredi voluit et eos a
conspectu suo submoveri precepit. Nam adversus Salernitanos
plurimum indignationis conceperat et exemplo Bari totam decreverat
destruere civitatem. Sed Matheus notarius, familiaris curie,
cum et ipse salernitanus esset, alios regis familiares, Richardum
Siracusanum electum et Silvestrum comitem, multis precibus
exoravit, ut modis omnibus eniterentur ne tanta tamque nobilis
civitas deperiret. Henricus enim Aristippus, antequam in Apuliam
pervenisset, iubente rege, captus fuerat et Panormum reductus,
qui etiam in carcere, p[os]t non multum temporis, miserie
simul et vivendi modum sortitus est. Electus ergo
Siracusanus et Silvester comes diu multumque regi supplicantes,
multis ei rationibus persuadere conabantur urbem opinatissimam
totique regno non parum decoris afferentem, ob paucorum scelera
non oportere destrui, cum omnes ex urbe proditores aufugerint,
ac si forte quospiam illorum remansisse contigerit, eorum
incumbendum suppliciis, neque populum immeritum ob aliena
crimina puniendum. Rex autem, cum difficile primum huiusmodi
persuasiones admicteret, demum tamen multis assertionibus emollitus,

1



5




10




15




20

Torna all'inizio