Non enim solum benefactorum vestris premia digna rependitis, sed  
vestra extenditur munificentia etiam ad ignotos, nec solum beneficos 
laudibus ad altiora provehitis, sed etiam increpationibus vestra insurgit 
perfectio in eos, qui contrariis innituntur.   
32. FORMA COMMENDATIONIS NEGOTII DE QUO AGITUR 
 Si quis enim ad pacem persuadeat, sic eam poterit commendare.  
Desideranda vobis est, inclite antianorum ordo, pacis tranquillitas et 
summo desiderio expetenda, dum nulla presertim causa iracundie vos 
impellit, nulla iniuriarum illatio vos lacessit. Dignus est enim preminentia 
vestra sonus, quod vestrorum morum honestus alliget principatum.  
Pacem enim bonarum artium cetus matrem agnovere decoram,  
mortalium genus successione reparabili propagantem, facultatem copiam 
protendentem, morum facetiam excolentem, et tantarum rerum 
ingratitudo redarguit eius dulcedinem non querentes. Hanc celestis 
virginea soboles sic dilexit, ut in sui elogio testamenti pacem suam  
  |  
270 
  
  
  
  
275 
  
  
  
  
280 
  
  
  
 
  |