quod falsum est. Ergo pronomen addit 
aliquid supra substantiam meram. 
< 1-4 > Item, omnis modus essentialis generalis  
est qualitas informans suum subiectum.  
Sed omnis pars orationis habet 
modum significandi essentialem generalem,  
et per illum est pars. Ergo omnis 
pars significat qualitatem de modo essentiali  
generali. Et ita pronomen significat 
substantiam meram et qualitatem. 
                         
< 2-Quod sic > 
< 2-1 > In oppositum arguitur per auctores 
artis gramatice. Dicit enim Donatus, 
quod pronomen ponitur pro nomine et 
tantundem pene significat.c Sed non significet  
tantundem pene si significaret 
qualitatem, sed equaliter tantundem. 
Ergo non videtur significare substantiam 
cum qualitate, sed substantiam solum. 
                        
< Solutio > 
Solutio. Dicendum ad questionem, quod 
dupliciter potest queri, quando queritur 
utrum pronomen significet substantiam 
solam, vel substantiam cum qualitate: aut 
querit< ur > de significato speciali, aut de 
modo significandi essentiali generali. Si 
primo modo queratur, dicendum est 
< quod > pronomen, de virtute sermonis, 
nullum significatum speciale habet, sed
  |  
  |