Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 352


licet bello fuerit austerus, tamen plurimis locis ecclesias construxit,
ornavit, atque ditavit rebus et possessionibus multis. denique, ex
iussione principis apostolorum Petri, monasterium edificavit in
honore et vocabulo nominis ipsius, in valle Tritana, iuxta Siler
fluvium, cui dotem et possessionem tribuit quicquid continetur in
coniunccione duorum fluminum, quicquid eciam continetur per
alpes et colles, qui habentur inter Tritensem et Pinnensem divisionem,
usque ad montem Sigilla, et a boreali parte; a meridiana
vero et australi parte quicquid habetur intra Furcunensem comi-
tatum, et fluvium Calidum, atque ad coniunccionem fluminis Piscarie,
et quomodo decurrit ipsa Piscaria, usque ad predictos fines.
hec omnia scilicet monasterium, cum prenominatis finibus, ipse
rex cum sua regina Ansa nomine donavit, concessit, ac confirmavit
in venerabili monasterio preciosi Martyris Vincencii, ubi tunc sanctus
pater Taso regimine paterno sancte Congregacioni preerat
Tamen quia, sicut premissum est, predietus rex bello austerus
erat, et populo Romano diversas persecuciones inferebat, urbes
quoque ablatas reddere nolebat, || vel quia filios Caroli, fratris magni
Caroli, cum matre illorum, ad se fugientes susceperat, super Papiam
Carolus rex advenit, tempore Adriani pape mense iunio.
quam undique districcius obsidens coartabat cum Francis, Alamannis,
Bungurdionibus, Saxonibus, aliarunique gencium multitudine, cepitque
eam cum rege atque multitudine nobilium Longobardorum.
Predictum vero regem et eius coniugem in Franciam postmodum
asportavit, cuius filiam idem Carolus sibi in coniugium
sociavit. et veniens Romam reddidit omnia, que pater eius Pipinus

Torna all'inizio