| G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo R. confratri
 et coepiscopo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem.
 Visis dilectionis tuae litteris manifeste intelleximus quae sit
 tibi deuotio et qui amor erga matrem tuam sanctam Romanam
 aecclesiam. Doluisti enim atque compassus es eidem matri tuae
 ac nobis, non utcumque sed ut caritas exigit et sanctum membrum
 decet amplecti suum uenerabile caput, prout litterae ipsae
 testantur; et quia iuste ac digne doluisti, concessit tibi Deus inde
 cito uenire ad gaudium. Quapropter certus esto, quod pro hac
 digna iustaque deuotione quam sancto pectore geris, a Romana
 aecclesia et nobis eam uicissitudinem semper omnibus diebus uitae
 nostrae habebis, ut in omnibus aecclesiae tuae honori prouidere
 semper simus parati, et ad quascumque ipsius utilitates nostrum
 auxilium imploraueris, impromptos nos ad succurrendum siue
 subueniendum aecclesiae tuae uel tibi habere minime poteris.
 De caetero de causa comitis Fulconis quia ad uotum tuae fraternitatis
 minime ad praesens forsitan respondemus, non miretur
 religio tua seu aliquo modo perturbetur; praestolamur enim
 Cluniacensem abbatem ad nos in proximo peruenturum, propiciante
 Domino, cui omne negotium uestrum superimponere
 decreuimus, ut ipse communicato tecum atque cum Diensi
 | 
 |