Guido Faba: Ars dictaminis

333


que sit persona potentis et que illa a qua petitur, temporis
qualitas, loci dispositio et habilitas dictatoris; et sic est ex
precedenti narratione sumenda, ut cum ratione colligat
supradicta.
LXXV.
Qualiter partes epistole disponantur.
Primo debet salutatio poni, quia, nisi premitteretur, non
posset sciri de quo dictator narraret. In secundo loco debet
locari narratio, quia nullus sciret quare salutatio precessisset,
nisi narratio revelaret. Tertium locum sibi debet petitio vindicare,
quia petentis intentio nesciretur, nisi post narrationem
aliquid sub petitionis specie poneretur.
LXXVI.
Quomodo epistola possit fieri de aliqua parte eius,
et de qua non possit fieri.

Potest autem constare epistola, licet quodammodo imperfecte,
de qualibet parte epistole: ex sola quidem narratione,
ut: «Noveritis quod Bononie sanus et incolumis persevero per
Dei gratiam atque vestram, quod audire de vestra persona
desidero animo sitibundo, cum vos diligam, et omnia que sunt
vobis novit Dominus ad salutem». Sed si gravis est animus
auditoris vel materies odiosa, subito non debet peritus dictator
ad narrationem accedere, sed a benivolentie captatione
potius exordiri, ut reddatur auditor precabilis et negotii qualitas
excusata. Item ex sola petitione potest constare epistola.
Exemplum: «A vestra gratia postulo multa prece, ut inter
vestros fideles subditos me dignemini computare». Ex sola
salutatione epistola stare non posset; quia, si dicerem «Petro
Martinus salutem», hoc non esset epistola, sed titulus epistole.
Verumtamen qui dicunt salutationem esse partem epistole,
quodam modo superficialiter possent dicere, quod hoc
esset epistola cum dicitur «Albertus Martino salutem et centum

Torna all'inizio