Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 129


sciatis pro certo quia ibi adimplebit Deus desideria
cordis vestri, et ibi facietis fluctum acceptabile omnipotenti Deo;
invenietis enim prope capite Vulturni fluminis in ipsius alvei ripa
positum oratorium Christi martyris Vincencii; ex utraque parte
condensa silva ferarum habitacio et latronum latibula, sed vobis
decertantibus faciet illam Deus spaciosam ac fructiferam et cunctis
iter agentibus a latromun insidiis semper securam; ibi fiducialiter
ite et stabiliter permanete: ego ad visitandos vos veniam
et in quo valeo docebo ». vere Dei famulus sicut promisit
implevit, et eos quociens docuit et confirmavit. quid multa?
quamquam inviti et coacti consenserunt, obedientes consilio sanctissimi
patris, venerunt, ut diximus, tantummodo ipsi tres in specie
sancte Trinitatis, nichil in alimonia corporis; preter viaticum in
sportella portantes omnique victuali stipendio destituti. tunc invenerunt
istic oratorium Beati Vincencii, sicut a venerabili et sanctissimo
patre fuerint edocti, nullum ubi quiescerent celle tugurium,
nulla vescendi aut bibendi preter fluminis aquam invenire potuerunt.
oracione in oratotorio facta, diurno cursu completo, pavimento prostrati
subposuerunt 1apides capitibus: talem requiem sibi habuerunt.
post parvo intervallo noctis vir quidam ignotus venit ad
eos, regiam, oratorii tetigit dicens: « Quis est hic? » exiliens
venit ad eum tacitus venerabilis Taso, cui ille: « Audivi quod hic
peregrini venissent: a pastoribus meis venio, sed habeo hic aliquantulum
farine et in utre vinum: accipe si habes ubi» cum
huc illucque vasculum quereret iam dictus Taso invenit cupum
apium iacentem et collocavit in eo ipsam farinam, deinde in angulo
oratorii invenit parvam butticulam, ubi presbyter offerendas amulas
suscipere solebat, quando ibidem missam semel in anno facere
veniebat; lavit et effudit misitque in eam vinum. Ac deinceps nullus
scire potuit quis ille fuisset qui hec optulit. tunc isti beati
pauperes in crastino ex eo refocilati suint gracins agentes Deo

Torna all'inizio