Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 197


[1] Cum multa sint, Leonarde clarissime, tuum nomen celebrantia,
tum maxime illud illustrat, latini sermonis exquisita proprietas, qua
felicioris aevi, in quo floruit eloquentia, praestantes quosque adeo
imitaris, ut cum a nemine supereris, eorum plurimos antecellas.
[2] Quod enim vir doctissimus et clarus aetate nostra vates Antonius
noster Luscus, vel ut ipse appellare solitus es, videntissimus, dicenti
mihi per hos dies te praesente non dubitavit affirmare: si omnium
qui latine scripserunt post Lactantium Firmianum scripta bonus
odorator sagaciter olphaverit, nullum inveniet, cuius orationis nitor
numerositasque et ornatus ciceronianam aeque redoleat eloquentiam.
[3] Facitque huiusmodi latinitatis splendor ut, si ignotas
aliquot vel obscuras Graecorum historias, si Demosthenis Aeschinisque
orationes, si Platonem Aristotelem, si Xenophontem Plutarchum
Basiliumque nostrorum hominum studiis utilitatique traduxisse,
si in demortui in primo BelloPunico Livii Patavini locum te te
subrogasse gloriosum ut est facinus tibi videtur, solidioris tamen gloriae
munus praecipua haec elegantiae copia a doctis saeculi viris reputetur,
qui graeca faciendi latina et historias alte repetendi facultatem
multis, dignitatem romani eloquii paucis vident contigisse, quam in
te maximam et prope singularem admirantur.
[4] Haec quorsum dicta sint, citius pergam explicare, quam per
iucundam mihi rerum tuarum commemorationem licere arbitratus fuerim,
ne mancum mucidumque laudis tuae sermonem videar instituisse,
quem paris eloquentiae fontem desiderare non ignoro. [5] Abest
vero tantum, ut gratiolam apud te venari canendis pergam laudibus,
quae humillima quantumvis pectora titillant, quod caestu contendere
tecum Dares cum Entello, vel si mavis lancea comminus cum Hectore
Thersites aggredior. [6] Dabis autem veniam, et, si tuam novi humanitatem,
quae nudum litteris virum ornaret, gratiam habebis, eum a
me sermonem introductum esse, quo romanae facundiae, cuius es
celeberrimus cultor, servatum a priscis usum ostendi oporteat:
quibus scilicet verbis vel regum temporibus, vel stante re publica,
vel ea primum a Caesaribus oppressa, orationes concionesque, immo

Torna all'inizio