Guido Faba: Dictamina rhetorica

85


Domino, invitamus, ut per ipsorum imitationem et
beneficia caritatis, mereamini choris angelicis sociari.
CLXVIII.
Responsiva ad eamdem.
Semen divini verbi multum proficit a quocumque prolatum;
nam audienti contritionem confert et spem salutis, et
maxime quod a vobis quasi celesti oraculo editur, qui dicta
studetis operibus adimplere. Dominus itaque vestre retribuat
bonitati, cuius intuitu, me sepius vestris litteris visitastis;
quia per hoc semper confortor ad bonum, et peccandi materia
resecatur.
CLXVIIII.
Littera de consolatione mortis.
Si patrum antiquorum exempla legantur, quos in personis
et rebus Dominus visitavit, patientia requiritur ad coronam ut
afflictio illum adversitate non opprimat, quem aliquando prosperitas
exaltavit. Condolens equidem vestre dilectioni super
talis amici morte, ad consolationem vos rogito et invito, vestre
prudentie suadendo, ut illi mecum gratias referatis, qui potens
est omnibus prestare letitiam post dolorem.
CLXX.
Prima citatio iudicis delegati cum forma rescripti
domini pape.

Viris nobilibus et discretis G. potestati et consilio Bononie
magister Guido salutem in Domino. Noveritis dominum
papam mihi misisse pro venerabili patre domino M. episcopo
Imolensi litteras in hac forma: ¬ęGregorius episcopus servus

Torna all'inizio