Salimbene de Adam: Cronica

Pag 865


Quod magister Rolandus, episcopus Spoletinus, fuit inquisitor miraculorum
sancti Lodoici.
Papa vero Martinus quartus assumpsit eum de civitate Spoleti
et misit eum in Franciam, ut miracula regis Francie sancti
Lodoyci bone memorie diligenter inquireret, quem canoniçare
volebat et cathalago sanctorum ascribere. Quod offitium exercuit
valde bene. Et dixit michi in civitate Regina, quando redibat
de Francia, quod LXXIIII miracula, que fecerat Deus in diversis
infirmis amore regis, servi et amici sui, portabat ad papam,
que omnia erant testibus ydoneis approbata et per auctenticos
notarios et sollemnes diligenter conscripta. Et gavisus fuit papa
Martinus, cum vidisset hec omnia, siquidem, antequam Romanus
fieret pontifex, primus fuit qui miracula regis Francie cepit
inquirere, sed, postquam factus fuit papa, substituit sibi istum.
Tunc remuneravit papa magistrum Rolandum de suo labore, dando
sibi episcopatum in Francia meliorem, ad quem morte preventus
non potuit pervenire. Sed et papa eodem anno ultimum diem
clausit et regem Francie sanctum Lodoycum bone memorie, sicut
optaverat, canoniçare non potuit. Forte alii summo pontifici ista
canoniçatio reservatur.
Iste magister Rolandus, episcopus Spoletinus, fecit in Parma
aliqua opera utcumque digna relatu. Nam ad ecclesiam Sancti
Sepulchri, ubi habitant fratres de Sancta Felicula, fecit fieri suis
expensis pulcram capellam prope stratam, in columnis marmoreis
elevatam, quam etiam dotavit decenter, ut ibi missa de mortuis
pro animabus patris et matris sue et omnium propinquorum suorum,
qui ibi sepulti sunt, de cetero congruis diebus et temporibus
celebretur. Item iuxta maiorem ecclesiam, que est Virginis
Gloriose, et iuxta introitum Sancti Iohannis Evangeliste, ubi habitant
monachi, emit casamentum domini Gerardi condam de Corigia,
qui fuit pater domini Guidonis et domini Mathei, et fecit ibi
fieri magna muralia pro palatio faciendo. Et ibi retro emit domos
illorum de Boveriis et fecit ibi fieri muralia et viridaria et cum
diversis mansionibus habitacula, ut, cum veniret Parmam, requiesceret
ibi et habitaret in eis. Item, rogatus a fratribus Humiliatis

Torna all'inizio