Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 22


desiderantibus habilem et a scientia hominum multos excusat. Et
ea igitur nobis commoda se prebente, per mei secretarii nuntium
requisitus ad meam cameram tutus accedes, in qua securam me
facies de premissis per sacramenta deorum. Nam et me assecuratam
hoc modo habere deinceps poteris sicut tuam et ibi de
tuorum factorum processibus et ipsorum executione finali per me
plenius instrueris. " Cui Iason statim huius compendii breuiloquio
sic conclusit: "Nobilissima domina, sicut dicitis fiat uobis et
michi. " Ambobus ergo cedentibus pluralitati sermonum, Medea,
ab Hercule petita licentia, rege patre etiam salutato, multis aso<c>iata
comitibus in propriam cameram se reduxit.
[Incipit liber tercius de Medea instruente Iasonem de aurei
velleris certamine et de medelis ad pugnam faciendam cum bobus et
dracone operandis. ]
Iam diei medium sol post terga reliquerat et suorum flexis habenis
equorum ad partes iam uergebat occasus cum Medea sola persistens
in aula que dixerat Iasoni et que responsa fuerunt per eum multa
intra se cogitatione reuoluit. Et dum condicta inter se diligenter
examinat, dilatato gaudio sed mixto desiderio inualente
gaudium eius obducitur, dum inuidenda noctis hora per multam
cupiditatem suescit. Quare utpote feruoris impatiens dum desiderio
fluctuat anheloso, intentis metitur aspectibus cursum solis.
Tanta enim auiditate torquetur in solis occasum quod illud diei
residuum quod erat medium inter lucem et tenebras sibi pro certissimo
uisum fuit tractum duorum habuisse dierum. Sed eo
demum uergente ad uesperas, sub emisperio factus occiduus certas
noctis induxit tenebras, dum inter aspectus humanos et ipsum solem
se interposuit umbra terre. Insurgente ergo illius noctis crepusculo,
multa uarietate subuertitur fluctuans animus in Medea, qui, iam
erectus ad notandum singulos gradus solis donec occideret solicitudine
grauiori notat et appetit lapsus noctis et sic per consequens
ortum lune, cum nocte illa circa primi so<m>pni horam eleuatura

Torna all'inizio