Item Hugo dicit in libro  De sacramentis  quod opera prime 
conditionis sunt materia aliarum scientiarum, sed opera restaurationis 
sunt materia theologie. 
Et dicendum quod materia potest accipi duplicter. Uno 
modo large et inproprie, et sic vocatur materia quicquid materialiter 
continetur in scientia, sicut etiam lignum et lapis potest 
dici obiectum visus. Et ista potest dici materia materialiter. 
Et per hunc modum habet veritatem quod dixit Hugo. Et similiter 
quod dixerunt aliqui alit, scilicet quod totus Christus idest 
capud et membra eius sunt materia istius scientie. Alio modo 
accipitur materia scientie proprie, que et potest dici materia 
formaliter. Et sic vocatur materia illud solum sub cuius ratione 
omnia alia tractantur in scientia. Et tale est Deus, ut dictum est. 
Item illud quod probatur de subiecto est passio. Sed Deus 
non est subiectum alicui passioni nec accidenti. Ergo Deus non 
potest esse subiectum alicuius scientie. 
Et dicendum quod passio ibi vocatur omnis proprietas vel 
omne predicatum quod subiectum patitur, idest quod nature 
subiecti competit recipere. Unde tale quid quando attribuimus 
Deo secundum nostrum modum intelligendi non est in ipso 
Deo accidens sed substantia divina, quia est « sine quantitate 
magnus et sine qualitate bonus » , ut dicit Augustinus in libro 
 De Trinitate .
  |  
  |