Parisius, qui multa opera scripsit et, ut dicebant omnes 
qui eum bene noverant, suo tempore similem sibi in mundo non 
habuit. 
 Quod notitiam habui fratris Hugonis, cum adhuc essem iuvenculus in conventu 
Senensi. 
De scientia fratris Hugonis, que in synodo Lucensi fuit multipliciter 
commendata.  
Recordor quod, cum essem iuvenculus et in conventu Senensi 
habitarem, in Tuscia, frater Hugo a curia Romana redibat et, 
audientibus fratribus Minoribus et Predicatoribus qui ad eum videndum 
venerant, mirabilia de gloria paradisi et de contemptu 
mundi dicebat, et de quacumque questione interrogatus fuisset, 
statim sine mora omnibus respondebat. Et mirabantur omnes qui 
eum audiebant super prudentia et responsis eius. 
Cum autem esset Pistorii, et in civitate Lucensi in quarta 
feria Cinerum instaret synodus celebranda, nec haberent fratres 
de Luca qui predicaret ibidem, occurrerunt fratri Hugoni rogantes 
eum ut pro isto negotio eis succurrere dignaretur. Quod promisit 
et fecit. Venit autem Lucam de Piscia ea hora solummodo qua 
ad episcopalem ecclesiam erat iturus; et totus conventus congregatus 
volebat eum associare, et causa honoris, et desiderio audiendi 
ipsum. Videns vero fratres extra portam, miratus dixit: «Ha Deus! 
Quo tendunt isti?». Et responsum est ei quod propter honorem 
suum faciebant hoc fratres, et quia volebant ipsum audire. Et 
dixit: «Non requiro talem honorem, quia non sum papa. Si autem 
volunt audire, veniant, postquam fuerimus ibi, et ego precedam 
cum uno socio et non ibo cum ista caterva». Cum autem pervenissent 
illuc, invenerunt omnes congregatos et paratos ad audiendum, 
quia ultimus qui dicturus erat suum terminabat sermonem. 
Sermocinatus est ergo frater Hugo et talia dixit ad cleri edificationem 
et consolationem, quod mirati sunt universi ex verbis 
gratie que procedebant ex ore eius. Et dicebant clerici episcopatus 
Lucensis usque ad multos annos quod nunquam audiverunt hominem
  |  
  |