Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 128


curam hanc rectissime debere committi, qui discretus esset et
prudens summeque nobilis, regi quoque nichilominus ac regine
non dubia propinquitate coniunctus. Hac illi repulsa non contenti,
milites hispanos, quos ei maxime familiares esse cognoverant,
ceperunt secretius convenire, dicentes: multe mansuetudinis
et patientie comitem esse, qui [cancellarium, quem velut hostem
deberet persequi, potius diligat et honoret propensiorem ei reverentiam
exhibendo, et hoc eum forte videri prudenter agere, quod
sororem nolens offendere, docuerit animum patienter omnia sustinere,
nisi patientiam hanc gravis infamia sequeretur; nunc
reliquum quidem esse, ut aut inhonestis regine votis deservire
credatur ipsiusque cancellarii libidini seu potius incestui consentire,
aut illicitam eorum familiaritatem se nescire fateatur. Patere
autem omnibus hanc esse, ut dici solet, nimis crassam ac supinam
ignorantiam, ut quod omnes predicant solus ignoret: hec
igitur a multis frequenter audita, milites ad aures comitis pertulerunt.
Qui, cum primum mente dubia vacillaret, dehinc ab
ipsis rei principibus qui confinxerant ea cumulatius eadem audiens,
plenam hiis que sibi dicta fuerant fidem adhibuit, relictoque cancellario,
consiliis eorum adhesit, quod inde suaderent se facturum
pollicitus. At illi rem quam multum desideraverant adsequuti,
non distulerunt eum, prestitis hinc inde sacramentis quibus visum
est pactionibus obligare. Hec ergo conspiratio iam eo usque
processerat ut amicis cancellarii plurimum terroris incuteret. Nam
gaytus Richardus, magister palacii, quem eisdem constabat esse

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio