Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 140


gratia dignaremur. Uerum quia de ipsis
iuribus et rationibus non constabat, per Petrum
de Ebulo et Nycolaum de Cicala iustitiarios
Terre Laboris inquisitionem fieri fecimus
diligenter. Qua clementer inspecta,
et per iudices Curie nostre diligenti preuisione
discussa, capitula que inferius continentur,
sicut legitime sunt probata, uidelicet.
Quod tempore regis Guillelmi secundi, dum
ipse rex causa orationis uenisset ad monasterium
Casinense, et [pro causa procuratie
pro] ipso domino rege Petrus de Insula, tunc
Casinensis abbas, fecit colli[gi collectam] per
totam abbatiam per ordinatos baiulos suos, et
ipse procurauit eum. Item quod cum aliquis
condempnabatur in mercede Curie regis,
iustitiarii faciebant de persona uelle suum,
terra remanebat ecclesie, et omnia bona sua
recipiebat monasterium Casinense; et si persona
que erat condempnata uolebat se redimere,
licebat ei uendere de rebus suis. Item quod
cum Imperator Henricus mandasset redemptionem
colligi per totum Regnum, abbas fecit
colligi partem contingentem ipsam abbatiam.
Item quod precatio, que prestabatur regi
Guillelmo, per abbatem fiebat, et ministri
abbatis colligebant per terram monasterii
precationem ipsam, et baiuli regis nunquam
uisi sunt ibi ad hoc. Item quod si quando
aliqua seruitia iniungebantur a domino rege
abbati uel etiam hominibus abbatie, quod
expediebatur per abbatem, monachos et ministros
eius. Item quod si que iniugebantur
abbatie, expediebantur per abbatem et
per homines suos. Item quod quando rex
misit stolium in Romaniam, abbas Casinensis
dedit milites domino regi, et ipse collegit

Torna all'inizio