Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 395


quidquid ad praesens pro tot ausibus meruistis".
Post haec subito infanda vox populi messanensis
aera tumultuose reverberat: "Moriatur Princeps,
et Gallici". Princeps autem ad eos, qui
circumstant, ingemens ait: "A me protinus inoffensi,
quid de persona hac immeritas penes
vos poenas cum cruore deposcitis? Non enim
mea opera vos laeserunt, sed studia mea semper
audistis ad pacem tendere, non ad guerram,
et ad vestrorum gravaminum allevationem
directa; nihil unquam grave factum vobis audivi,
quod mihi plurimum displiceret". Hoc ergo
Principis gemitu compressi sunt animi singulorum
adstantium, statimque impetus omnis cessat,
et ajunt sibi: "Absit, domine Princeps, quod
persona vestra taliter moriatur; pro certo non
sic moriemini: deponite ergo metum, custodimini
velut hostis". Deposita igitur formidine, securus
in anima cum victoribus hostibus Princeps
fatur.
In die autem captionis infandae Principis,
fuit Neapoli ...... quaedam hospitia Gallicorum
rimantur exacte, ac eorum si qua possunt
invenire diripiunt spolia, et aliquos interimunt,
imo infinitos, Gallicos sane, quos hactenus
tela nulla movebant, nec terrebant hostes
aliqui, quantumvis ex adverso forent numero
congregati, quique nulla dudum hostilitatis arma
consueverant formidare, nunc aura sola perterret,
ac suspensos et timentes excitat omnis sonus,
sicque perterriti extra terram se glomerant
equites forte quingenti, nescientes quid agant,
aut quo tendant, sive fugiant extra regnum, aut
in Calabriam ad comitem Atrabatensem, agentem
apud castrum Montis Leonis, diffugio continuato
procedunt. Legatus ad haec, et nobiles
de Neapoli, mittunt ad Gallicos timescentes,
ut ad terram redeant, ubi eos asserunt quemque
timere non posse, maxime si omnes se ducant
in domibus circum castrum Capuanae, ubi, sicut
ajunt, si totam universitatem terrae contra
eos contigerit congregari, quidquam non poterant
metuere: significant etiam dictis Gallicis
legatus, et nobiles memorati, quod etiam in iis
concitationibus populi non oporteret eos timentium
assumere animos, vel pavere, quia contra
hujusmodi populum stolidum concitatum omnes
praedicti nobiles cum ipsis Gallicis volunt esse.
CAP. XVII
REX CAROLUS VENIT CAJETAM, CAPTO
PRINCIPE.
Verum ad haec Catalanis in littoribus Principatus
de tam gloriosa successione grassantibus,
rex Carolus, captionis filialis ignarus,
cum XLII vassellis decenter armatis de Provincia
rediens Gajetam applicuit: ibi sane cum jam

Torna all'inizio