| Penates, fana, sepulcra exules relinquemus, nescio
 ubi aut qua terrarum regione victuri? Quid, nos
 propinqui, quid, nos amici, qui tecum totiens in acie
 stetimus, qui fratres, parentes, filios hostili mucrone
 confossos palpitantesque conspeximus nec aliena morte
 territi sumus et ipsi pro te parati mortem oppetere,
 nunc abs te universi deserimur? Qui Rome gerimus
 magistratus, qui urbibus Italie, qui Galliis, qui Hispaniis,
 qui ceteris provinciis presumus aut prefuturi sumus,
 omnes ne revocamur, omnes privati iubemur esse?
 An iacturam hanc aliunde pensabis? Et quomodo
 pro merito ac pro dignitate poteris tanta orbis terrarum
 parte alteri tradita? Num, qui preerat centum populis,
 eum tu, Cesar, uni preiicies? Quomodo tibi
 istud in mentem venire potuit? Quomodo subita tuorum
 te cepit oblivio, ut nihil te misereat amicorum, nihil
 proximorum, nihil filiorum? Utinam nos, Cesar,
 salva tua dignitate atque victoria in bello contigisset
 occumbere potius quam ista cernamus. Et tu quidem
 de imperio tuo ad tuum arbitratum agere potes atque
 etiam de nobis uno duntaxat excepto, in quo ad mortem
 usque erimus contumaces: ne a cultu deorum immortalium
 desistamus magno etiam aliis exemplo, ut
 scias tua ista largitas quid mereatur de religione christiana.
 Nam si non largiris Silvestro imperium, tecum
 christiani esse volumus multis factum nostrum imitaturis;
 sin largiris, non modo christiani fieri non sustinebimus,
 sed invisum, detestabile, execrandum nobis
 hoc nomen efficies talesque reddes, ut tandem tu et vite
 et mortis uostre miserearis nec nos, sed te ipsum du-
 ritie accuses».
 | 
 |