Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 246


si placet fraternitati vestrę, debemus auxiliante Deo futuris casibus
prudenter occurrere, et ecclesiastico statui, ne rediviva,
quod absit, mala pręvaleant in posterum, providere. Quapropter
instructi prędecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum
auctoritate, decernimus atque statuimus, ut obeunte huius
Romanę universalis Ecclesię pontifice, in primis cardinales diligentissima
simul consideratione tractantes, salvo debito honore
et reverentia dilectissimi filii nostri H[einrici] qui in pręsentiarum
rex habetur et futurus imperator Deo concedente speratur,
sicut iam mediante eius nuntio Longobardię cancellario W.
concessimus, et successorem illius qui ab hac apostolica Sede
personaliter hoc ius impetraverit, ad consensum novę electionis
accedant, ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione
subripiat, religiosi viri curm serenissimo filio nostro
rege H[einrico] pręduces sint in promovendo pontificis electionem,
reliqui autem sequaces. eligant autem de ipsius Ecclesię
gremio si reperitur idoneus, vel, si de ipsa non invenitur, ex
alia assumatur. quod si pravorum atque iniquorum hominum
ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera atque gratuita electio
fieri in Urbe non possit, licet pauci sint, ius tamen potestatis
optineant eligendi apostolicę Sedis pontificem ubi cum invictissimo
rege congruentius iudicaverint. plane postquam electio
fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscumque hominum
conatus malignitatis studio restiterint, ut is qui electus est in
apostolica Sede iuxta consuetudinem inthronizari non valeat,
electus tamen sicut papa auctoritatem optineat regendi sanctam
Romanam Ecclesiam et disponendi omnes facultates illius,
quod beatus Gregorius ante suam consecrationem fecisse cognoscimus.
quod si quis contra hoc nostrum decretum sinodali
sententia promulgatum, per seditionem, vel pręsumptione aut
quolibet ingenio, aut ordinatus seu etiam si inthronizatus fuerit,
non papa sed satanas, non apostolicus sed apostaticus ab omnibus
habeatur et teneatur; et auctoritate divina et sanctorum
apostolorum P[etri] et P[auli] perpetuo anathemate cum suis auctoribus,

Torna all'inizio