Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 322


CAP. V
TENOR LITERARUM REGIS.
"Illustri regi Aragonum, cognato suo, Philippus
Dei gratia rex Francorum, salutem.
De eo, quod, praeter morem, galeas et naves
congregare dicimini, etiam, ut dicitur, fecistis
per regnum vestrum voce praeconia divulgari,
magna pro uno anno stipendia quibuscumque
volentibus illa recipere vos daturos, multi quidem
multa sentiunt, omnes tamen admiratio magna
movet, et forte aliquos non indigne opinio
praesumpta perterret: quoniam nullus in orbe
princeps posset ordiri cum tanta deliberatione
tanti navigii et exercitus apparatus, tantamque
gentis armorum multitudinem congregare, cujus
propositum ante per plura tempora non sciatur,
et causa non reveletur multitudinis congregatae.
Verum de vestro proposito, quoque intendatis
dirigere salubriter gressus coeptos, nemimi adhuc
potuit innotescere veritas, quae jam deberet
toto in orbe terrarum clarere. Nobis enim
propterea magna admiratio supervenit, quod
vos, quasi de favore nostrae potentiae diffidentes,
aut de nostro juvamine non sperantes, mentis
vestrae conceptum, ac propositi vestri causam
nostrae conscientiae reserare, ac vos facere
destinare numero certos, sicut debueratis,
aliquatenus non curastis. Quare magnitudo
vestra nobis sigillatim per latores praesentium,
nostros speciales ad vos propterea nuntios, verbo
saltem enucleet, nosque in eo vestris agendis
certificare procuret, quod non debet aliquid
nos latere, quod conceptum aut deliberatum
insideat menti vestrae. Si enim pro voto
exsolvendo in subsidium Terrae Sanctae, aut
contra regum infidelium terras, vel adversus
hostem, si quem vobis creditis, proficisci, nostra
circa haec affinitati vestrae auxilia opportuna
non deerunt; sed sive gentium, sive pecuniae
magis subsidia causam et propositum vestrum
juvant, dextera nostra, quod vobis magis
gratum fuerit, exequetur. Si autem contra
fidelem principem, aut ecclesiae romanae devotum,
collectas vires dirigere cogitatis, et animo
saltem hostili possetis impetere, ac gente
inimica turbare, cujusque nimirum turbatio nostra
esset, ac perinde honor coronae Franciae
laederetur. Igitur magnanimitas vestra votum
nostrum et intendat, ac cepti negotii finem si
per scripturas mediatrices absentium nobis volueritis
intimare, per votum nuntiorum fidei reserare,
ac nobis confidenter per eos quidquid
intenditis aperire".

Torna all'inizio