Salimbene de Adam: Cronica

Pag 324


Et cognovi quod vera est Scriptura que dicit, Prover. XVIII:
Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma. Post hec rex
ivit viam suam et finitis negotiis suis ad sibi preparatum navigium
properavit.
Ego vero ivi Lugdunum et adhuc inveni ibi dominum papam
Innocentium quartum cum cardinalibus suis. Post hec descendi
per Rodanum usque ad civitatem Arelatensem, que per
V miliaria distat a mari. Et festum erat beati Petri apostoli;
et tunc venit ad locum illum frater Raimundus, minister Provincie,
qui postea factus fuit episcopus, et honorifice me suscepit;
et lector Montis Pesulani erat cum eo.
De fratre Hugone Provinciali, et de qualitate ipsius quantum ad corpus et
quantum ad animam et quantum ad scientiam.

Postea ivi per mare Massiliam et a Massilia Areas ivi ad videndum
fratrem Hugonem de Bariola, qui et de Digna, quem
Lombardi fratrem Ugonem de Monte Pesulano dicebant. Hic erat
unus de maioribus clericis de mundo et sollemnis predicator et
gratiosus tam clero quam populo et maximus disputator et paratus
ad omnia. Omnes involvebat, omnibus concludebat, linguam
disertissimam habebat et vocem tamquam tube sonantis et tonitrui
magni et aquarum multarum sonantium, cum decurrunt per preceps.
Nunquam inculcabat, nunquam cespitabat. Semper ad omnem
responsionem erat paratus. Mirabilia dicebat de celesti curia,
id est de gloria paradisi, et terribilia de infernalibus penis. De
provincia Provincie fuit oriundus, mediocris stature et niger non
disconvenienter. Spiritualis homo ultra modum, ita ut alterum
Paulum crederes te videre seu alterum Helyseum. Nam in diebus
suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum, nec
superavit illum verbum aliquod
, Eccli. XLVIII. Ita enim loquebatur
in consistorio pape et cardinalibus, sicut pueris congregatis ad
ludum, et hoc apud Lugdunum et priori tempore, quando curia
fuit Rome. Nam omnes tremebant eum quando audiebant ipsum
loquentem, sicut tremit iuncus in aqua. Quare hoc? Quia illud

Torna all'inizio