Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 111


Achillem et Thelefum, filium quondam Herculis, super execucione
predicti negocii communiter elegerunt, vt ad exequendum predicta
/in multa comitiua militum pugnatorum apud Messam dirigere se deberent.
/*
In hac igitur prouincia regnabat rex quidam, nomine Theutran,
qui regnum ipsum longa pace tenuerat, dum in ipso multorum
militum copia et uirorum pugnancium iuuentus bellicosa uigeret.
Plerique enim dicere voluerunt hanc fuisse Siciliam, que in multorum
uictualium fertilitate fuit semper habundans, dicta Messa a
ciuitate Messana existente in ipsa, que sita in introitu ipsius insule
ex parte litorum regnorum, mirabilis salutis portu potitur,
in quo naues in multa classium quantitate omni tempore tuta stacione
tuentur. Et proinde quidem dicere uoluerunt quod predicta
ciuitas Messana ideo dicta est quia ratione portus ipsius messes edite,
in adiacencium locorum terminis coacte, deferuntur in ipsam, que per
nauigantes postmodum per diuersas mundi partes delate questus
gratia deuehuntur, licet nonnulli dixerint ciuitatem ipsam Messe a
cuiusdam regis dicti Messani titulis insignitam, qui, dum regnaret
in insula, ciuitatem illam ex suo nomine uoluit appellari. Sed
Frigius Dares nichil de hiis in opere suo descripsit, simpliciter ponens
Achillem et Thelefum apud Messanam gratia querendorum victualium
aduenisse. Que, cum forte sit alia a Sicilia, potuit esse
Grecis magis propinqua quam insula Sicilie, que erat eis ualde remota,
licet hoc ratum sit quod Sicilia subiecta fuerit dicioni Grecorum.
/*
In hanc igitur prouinciam Messe Achilles et Thelefus in
copia trium milium militum strennuorum cum multo nauigio peruenerunt.
Quibus cum eorum nauibus applicantibus ad litora terre
predicte et eis in terram descendentibus, rex Theutran cum multis
militibus et multis cateruis peditum constipatis peruenit ad litus,
vbi Achilles et Thelefus descenderant in comitiua suorum. Qui statim
insurgentes ad arma, dum regem et suos contra se uenire sunt
infallibiliter suspicati nec pati uelle eos in sua terra aliquo modo esse,
animosis uirtutibus contra eos prelio se presentant. Quid ultra?

Torna all'inizio