Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 343


soldani sui regis consanguinei et vassalli regis
Tunisii, contra quem, tamquam rebellem sibi,
rex Tunisii quotidianis insultibus bellum moverat,
Aragonenses venissent, partes illas hostiliter
turbaturi. Propter quod copiosam Arabum multitudinem
congregavit, ut statim possint Catalanos
sine aliqua eorum resistentia deglutire; capiunt
illum soldanum, ad cujus vocationem credebant
regem illuc Aragonum accessisse, accinguntque
se post haec ut versus Alcollum veniant,
cogitantes in multitudine absorbere. De praedictis
autem nihil adhuc innotuerat Catalanis; verumtamen
ipsi nihilominus, cum de Saracenorum
numero formidarent, eminentiorem et fortiorem
locum castri, in quo possent se, si casus
accideret, salubriter receptare, vertescarum lignis
munitionibus in circuitu munierunt.
CAP. XIV
Vir hebraeus Aragonum regem iter Arabum docet,
eorumque adventum.
Quibus circa hujusmodi sollicitudinem intendentibus,
ecce vir hebraeus de Catalonia oriundus,
pannosa veste subcinctus, de Tunisio veniens,
quasi celitus missus, pro tot personarum
periculis evitandis, subito castrum intrat. Hic
sane gazas innumeras industriose apud Tunisium
adunarat. Audito tum adventu regis Aragonum,
quia coepit palam gaudere de magnitudine
regis Aragonum, commendare ac asserere quod
Catalani de cetero non dimitterent partes illas,
nisi subactis regibus et gentibus Barbariae, ac per
hoc timorem audientibus incutere non cessabat.
Sermone hujusmodi divulgato, et ad regis aures
delato, fuit Hebraeus per fiscum regis ejusdem
bonis conquisitis spoliatus, et rediens ad primordia
paupertatis, venit ad regem Aragonum, sicut
profuga a patria relegatus, et ductus ad regis
praesentiam, ait regi: "Domine mi rex, vassallus
tuus ego sum, de Catalonia oriundus; juvenis
apud barbaros sum nutritus, crevique Tunisii,
ubi magnas divitias lucrifeci, gazasque innumeras
propria industria congregavi. Nunc autem
audito adventu vestro prospero, quia per Saracenos
plurimum opprimebar, et quotidie me a
vexationibus redimere oportebat, coepi palam
laetitia multa respergi, et magnalia Dei, probitatem
vestram, et progenitorum vestrorum cum
cordis hilaritate referre, ac qualiter contra Saracenos
opera regum Aragonae prospere claruerant,
adstruens per hoc, quod tanta esset
regiae et catalaniae gentis strenuitas, quod facile
foret vobis totam ditioni vestrae subagere
Barbariam. Exiit in publicum sermo meus, et
ad aures regias convolavit; rex autem me propterea
omnibus acquisitis occasionaliter spoliavit,
sicque nudus, ut videtis, remansi, qui affluebam
innumeris praetiosis. Quapropter, mi
domine, non attendatis ad vestes, si ad vos paupere
veste veni, et respicite fidei devotionem,

Torna all'inizio