Andreas Strumensis: Epistole

Pag 174


sic est protinus redditus, ut qui vix aliorum manibus deferri valebat,
statim suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam inter subsequentem
turbam. Sed cum audissem hoc, tam fortiter firmavi gressum, ut,
veniens ante feretrum, virumque inspicerem firmiter incedentem Deumque
laudantem. Tertium vero quod narro miraculum non quidem egomet
vidi, sed quadam persona valde fideli narrante didici. Erant aliquanti viri
ad Portam Ticinensem simul congregati. Coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo quamque de his qui eius venerandum
adorabant sepulchrum. Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale execrandum protulit verbum: << Maius - inquit - desiderium
est mihi super ipsum mingere, quam illum adorare >> . Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor adprehendit, ut neque quiescere neque
mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente pariterque aliquorum
cohortatione virorum consiliante, munus ad beati Arialdi sepulchrum obtulerit
ibique adoraverit . Et sic pristinam sospitatem adeptus est humiliatus,
quam iuste amiserat superbus. Si enim bona omnia, quae de eo noverim,
scribere vellem, prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum,
quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest dinosci quis vel unde
fuerit quidve docuerit vel quid pro Christo perpessus sit, metam igitur ponamus
Deumque trinum et unum benedicamus, cui sit honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen. Amen. Amen. o Christo.

Torna all'inizio