| Ad secundum dicendum, quod argumenta illa sufficienter probabant illud ad
 quod probandum inducebantur, ut dictum est. Sed fides non est directe de illo
 quod probabatur sicut de obiecto, sed de Divinitate, quae probari non potest
 homini in via: unde Thomas, de quo dictum est, Ioan. 20, 29, «Quia vidisti, credidisti»:
 vidit hominem, et Deum confessus est; et propter hoc argumenta illa
 ex suppositione fidei procedebant, quod scilicet homo ille, in quo naturae veritas,
 vel aliquid huiusmodi ostendebatur, esset Deus; unde non tollebatur neque
 meritum neque ratio fidei.
 Ad tertium dicendum, quod articuli fidei quidam sunt de Divinitate tantum; et
 isti non possunt ad sensum probari, sed vel per miracula, vel per auctoritates;
 et sic probata sunt. Quidam autem sunt de humanitate unita Divinitati; et isti
 etiam ad sensum omnes probati sunt. Sed quia passio et ascensio in seipsa visa
 est, resurrectio autem non; ideo signa resurrectionis visibiliter ostendi oportuit,
 ex quibus conferendo ad veritatem resurrectionis perveniretur: et propter hoc
 ista probatio dicta est argumentativa, non autem probatio ascensionis vel
 passionis.
 Ad quartum dicendum, quod non erant in argumentis aliquae contrarietates:
 quia comestio referebatur ad naturam, et introire ianuis clausis referebatur ad
 gloriam; et non erat respectu eiusdem.
 Ad quintum dicendum, quod in aliis corporibus etiam secundum naturam invenitur
 claritas et impassibilitas, sicut in corporibus caelestibus; sed subtilitas in
 nullo naturali corpore invenitur. Agilitas autem ostendi visibiliter non potest:
 quia sensus particularium est; agilitas autem est ut possit undecumque velit
 moveri; et praeterea loca multum distantia videri non possunt; et iterum quia
 simile agilitati in radio solis invenitur. Unde dicendum, quod discipulis euntibus
 in Emaus agilitatem demonstravit in hoc quod ab oculis eorum statim evanuit;
 Luc. ult..
 ARTICULUS 4
 Utrum argumentum sumptum ex visibili apparitione
 fuerit conveniens
 Ad quartum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod argumentum sumptum ex visibili apparitione non fuit conveniens.
 Quia ad veritatem resurrectionis exigitur quod sit verum corpus humanum
 quod resurgit. Sed Angeli, qui non habent vera corpora humana, apparuerunt
 multis in Veteri Testamento. Ergo per apparitionem visibilem non ostenditur
 veritas resurrectionis.
 | 
 |