suae, scilicet auguste Placidie, cesarem facit et cum militibus et matre mittit eum contra 
Iohannem ad recipiendum imperium. Venientes itaque mira felicitate Iohannem opprimunt 
et regnum victores accipiunt; et quia Ravennates Iohanni faverunt, eam depopulati sunt. 
Quibus, sicut mare Rubrum patuit Moysi, sic terra paludosa et invia adibilis et pervia 
facta est. Castinum exilio dampnaverunt, Aecio venia data, quia eius studio Hymni ad 
propria remearunt. Ad hec Valentinianus de cesare fit augustus. Post hec Bonifacius intra 
Affricam rebellis efficitur, qui ad auxilium suam Guandalos et Alanos intromisit 
Affricam rapinis et ferro flamaque vastantes et Arriana impietate fidem catholicam subvertentes. 
Sed pace facta venit Bonifacius ad Italiam, ubi morbo extinctus est. In pace illa data est 
Guandalis in Affrica portio ad inhabitandum, ubi Gensericus rex eorum, volens catholicam fidem 
Arriana impietate subvertere, quosdam episcopos de civitatibus suis eiecit. Quatuor viros, Archadium, 
Probum, Pascasium, Euthicium, sue heresi consentire nolentes, diversis suppliciis 
afflictos occidit. Postea dolo pacis Cartaginem capit et loca divini cultus in habitacula 
privata convertit. Est autem Kartago a Guandalis capta anno Domini LXXXV°, postquam 
cepit Romanae dicioni parere. Idem Gensericus Siciliam graviter affligit. Theodosius 
imperator contra Guandalos exercitum cum magna classe direxit, sed magis fuere Siciliae oneri 
quam presidio. Genserico Kartaginem reverso, Hunnis Ylliricum et Trachias devastantibus, 
exercitus Theodosii ad defensionem orientalium revertitur provinciarum. Postmodum inter 
Valentinianum et Gensericum pax firmata est, et Affrica inter eos certis spaciis divisa est. Interim 
Aecius patricius effectus Gundicarium Burgundionum regem bello contrivit. Interim Gothi quoque 
Narbonenses infestant, contra quos Hunnis auxiliantibus bellum geritur. Cum quibus 
etiam pax facta est humilius, quam ante prelium poposcissent. Guandalis et Gothis ita 
furentibus Valentinianus ad Theodosium Constantinopolim vadit et filiam eius nomine Eudoxiam 
in uxorem accepit. Rursus Britannia incursionibus Scottorum et Pictorum premitur. 
Picti partem insulae invaserunt; quibus Angli societatem promittunt, sed pro adiutoribus 
inpugnatores fiunt. Pyrate quoque Siciliam vastaverunt. Demum Theodosius Constantinopolim 
moritur et sepelitur. Qui dicitur habuisse cursorem nomine Palladium, 
qui terminos Romani pertransibat imperii; unde quidam ait de ipso: “Iste vir, cum lata sit 
Romana res publica, eam parvulam suae velocitate demonstrat”. Temporibus Theodosii 
Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum molitur errorem, predicans Christum hominem tantum, 
non deum natum, sed ei divinitatem pro meritis esse collatam. Cuius impietatem Celestini pape 
dampnavit auctoritas et synodus aput Ephesum congregata. Sed et Theodorus Anchyranus episcopus 
et Cassianus presbiter Masiliensis et Ysac presbiter Antiochenus contra Nestorium 
multa scripserunt. Nestorio successit Maximianus, cui fuit cura monumenta fabricare
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
 
  |