Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

15


quia Noe genuit Cham, Cham genuit Chus, Chus genuit
Nemroth, sicut dicitur in libro Genesis. iste autem Nemroth
erat valde cupidus et avidus ad dominandum. et ideo
dixit filiis suis ut in Ytaliam pergerent et ipsam in dominium
possiderent. quapropter filij eius et plures alij cum ratibus et
navibus in Ytaliam advenerunt, et sicut in quadam cronica legitur,
quandam civitatem ibi edificaverunt, quam Ravenam vocaverunt.
in ipso autem nomine civitatis tres sillabas posuerunt,
quarum quelibet pro una dictione supponit. prima enim sillaba,
scilicet "Ra", supponit "pro ratibus". secunda, scilicet
"Ve", supponit "pro venerunt". ultima, scilicet "Na", supponit
"pro navibus". tanquam si dicatur: Illi, qui hanc civitatem,
que dicitur Ravena, edificaverunt, cum ratibus et navibus
venerunt. alius princeps, qui de Oriente in Ytaliam venit,

Torna all'inizio