Salimbene de Adam: Cronica

Pag 850


recordationis in posterum. Nam inter baptisterium et domum
meam nulla interpositio habebatur. Pater meus dominus Guido
de Adam dicebatur, et ego filius suus frater Salinbene de Ordine
fratrum Minorum.
AnnoDomini MCXCIX fuit sturmum de Burgo Sancti Donini
contra Placentinos et Mediolanenses et eorum partem cum
carrociis, et tunc fuerunt disconficti.
De nive magna que dicitur «sancte Agathe».
Anno Domini MCCVII facta fuit mora pontis lapidei fluminis
Parme; et fuit nix magna, que «nix sancte Agathe» appellatur,
pro eo quod in festo eius descendit, et a posteris reducitur ad
memoriam quia usque ad hominis staturam grandis fuit.
Quo a[n]no b[ea]t[u]s Franciscus inchoavit Ordinem fratrum Minorum.
Et eodem millesimo inchoavit beatus Franciscus Ordinem
fratrum Minorum sub papa Innocentio tertio, decimo anno pontificatus
ipsius, et vixit in eo XX annis completis.
Anno Domini MCCX facte fuerunt fovee de Sancta Cruce
de Parma; et imperator Octo venit Parmam.
Quo anno fuit incepta religio vetus de Parma.
Anno Domini MCCXI facta fuit primo moneta denariorum
parvorum Parmensium. Et in hoc anno fuit incepta domus religionis
veteris de Parma.
Anno Domini millesimo CCXIII soli Cremonenses ceperunt
carrocium Mediolanensium.
Anno Domini MCCXV dominus Robertus Manfredi Pii de
Mutina potestas Parme fuit. Et hoc anno Parmenses et Cremonenses
obsederunt Castrum Novum Placentinorum.

Torna all'inizio