tenebrosam caliginem generat, quia caminus avaritiae, qui in pravorum 
hominum pectoribus estuat, multis perversitatum tenebris mundum pestilenter  
obscurat. An non mentes infelicium caecat, quae scilicet et fidem 
tollit, et omnium virtutum in eorum cordibus lumen extinguit? Unde cum 
illud praemisisset apostolus, praesto subintulit:  Quam , videlicet avariciam,  
 quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus  
 multis . Multis quippe se doloribus inserunt, dum proper temporalia lucra 
infoederabili a se invicem simultate resiliunt. Et plerumque dum pro 
corporalibus in arma concurrunt, corporibus animas exuunt. Qui vero 
solis caelestibus inardescunt, pro doloribus oblectationibus potiuntur, 
quia in fraternae karitatis dulcedine unanimiter vivunt. Hinc est, quod in 
illo sacrificio vespertino, quod tunc Abraham optulit, pecora quidem terrena  
ab invicem sequestrata composuit, sed volatilia non abiunxit. Unde 
scriptura:  Qui tollens , inquit,  universa haec divisit ea per medium, et  
 utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit . Terrena  
quidem animalia contra se et altrinsecus opponuntur, quia terreni 
quique contra proximos iurgiis et contentionibus saeviunt, vel certe occultis  
adversus eos odiorum fomitibus inardescunt. At contra qui sese in 
altum caelestis desiderii pluma sustollunt, dum sacrificium Deo semetipsos  
offerunt, a mutuae dilectionis glutino non recedunt. 
Haec apud te, venerabilis pater, de mundi furentis insania conqueror, 
quem et tolerare cotidie et odire compellor. Nec accusatoris vereor 
notam, dum illi delinquentium expono flagitium, qui corrigendi prava 
prae caeteris optinet principatum. Non enim detractor ille dicendus est, 
qui ei curat errantium reatus exponere, qui valet ea, quae temere praesumpta  
sunt, emendare. Haec porro Heli verba sunt:  Altaria tua, Domine,  
 destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego  
 solus . Cui Dominus:  Dereliqui , inquit,  michi septem milia in Israel ,
  |  
  |