Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 245


INCIPIT LIBER TERTIUS
CAPUT PRIMUM
Karolus Romae in divi Petri ecclesia a quatuor cardinalibus
Rex Siciliae coronatur: inde ludus festique
dies consequuti sunt: cumque Galli omnes eodem
convenissent, iter in regnum parant.
INTEREA Karolus in basilica principis apostolorum,
apud Urbem, per quatuor cardinales,
illuc per dominum Clementem agentem apud
Urbem-Veterem propterea destinatos, in regem
Siciliae delinitur, et regali, prout moris est,
diademate coronatur. In cujus coronatione memoranda
solemnitatum festa sunt facta, et nova
gaudiorum tripudia festivaque solemnia celebrata.
Ludunt enim more, quo supra, generaliter
omnes equites, maxime nobiles Romanorum.
Ac quilibet, secundum quod ei bonorum temporalium
plus copiae suppetit, distinctius vestitus,
et certa equitum comitiva uniformiter sociatus, per
diversa tripudiantium agmina pomposius et superbius
se ostentat, et celebriora constituit illius
diei gaudia, ut tantae rei negotium memoriter
effluat et perenniter memoretur. Jam Gallicorum
post haec superveniens multitudo circumfluit,
jam totus regis Karoli expectatus exercitus Romam
venit. Veniunt quidem inopes et laboribus
oppressi, ac ex ipsis plurimum fatigati. Unde
ob hoc promptitudo fatigatorum spirituum quadam
appetitus violentia illos ad bella celerare
compellit, et verbo ac opere acerbiores eos efficit
et ad amicitias tardiores. Propter quod vel extingui
celeriter anxiant in propria furia, vel,
caedis occasione, aut sperati auri copia saturari,
aut praedonis more furari amplo voto cogitant
et affectant. Contrahunt erga, tam ipse
rex Karolus, quam alii majores de suo exercitu,
mutua, quae mercatores romani pro eo liberalitate
quadam ultronea mutuabant, quod sperabant
in regno Siciliae solitae libertatis immunitate
gaudere, prout et ipsi Gallici promittebant.
Cap. II
Karolus rex quamplures exules gebellinos, atque
ex his Petrum de Romano, revocat.
Reconciliantur insuper per regem Karolum
quamplures gebellini romani, quibus regressus
ad Urbem fuerat interdictus; et, ad ejusdem regis
gratiam cum quadam promptitudine redeuntes,
benigne per regiam clementiam admittuntur. Ex
quibus Petrus Romani jamdictus, qui regis ejusdem
quondam persequebatur honores, nunc
majestati regiae devotus efficitur, et ipsius fidem
promptius profitetur. Hic sane, ut idem
rex de suae fidei conversione pignora certa reciperet,

Torna all'inizio