Salimbene de Adam: Cronica

Pag 625


egens surgit, deflens ridet,
per me mutus loquitur,
per me senex iuvenescit,
per te ruit et senescit
iuvenum lascivia.
Per me mundus reparatur,
per te nunquam generatur
filius vel filia».
Aqua dixit: «Tu es deus,
per quem iustus homo reus,
malus peior, pessimus,
Verba facis semiplena
balbutire cum lagena,
si sitiens Didimus.
Execretur tale numen,
limes fraudis et acumen,
fons, origo criminis.
Quid est boni novercatur,
quod est terris se furatur
per adventum fluminis.
Ego loquor veritatem:
dono terris ubertatem,
per me vernant omnia.
Cum non pluit, exarescunt
herbe, fruges, et marcescunt
flores atque folia;
mater tua tortuosa
nunquam surgit fructuosa,
sed omnino sterilis,
sua coma denudata
serpit humi desiccata,
vana fit et fragilis.
Fames terras comitatur
me cedente, perturbatur
deflens omnis populus.
Pro me Christo Christianus,
tam Iudeus quam paganus
preces fundit sedulus».

Torna all'inizio