| CLXXXI.
 De privilegiis.
 Privilegium dicitur quasi ius privatum, vel lex privata
 et propria et specialis a iure communi. Indulgentia vero a
 privilegio differt, quia cum ea solemnitate fieri non habet, sed
 per quandam favorabilem gratiam alicui persone specialiter
 indulgetur. Privilegiorum autem hec sunt partes: titulus,
 exordium, concessio generalis, finalis corroboratio, et signorum
 subscriptio. Titulus est personarum distinctiva premissio sine
 optatione salutis. Et nota, quod in clericis persona concedentis
 et recipientis in titulo ponitur, in laicis vero sola concedentis
 persona in titulo prenotatur; et nota quod in privilegiis, sicut
 in salutationibus, verbum non ponitur et intelligitur concedit,
 indulget vel aliud simile. Item nota quod privilegium
 in tertia fit persona, et assignato nomine dignitatis, premittitus
 nomen concedentis persone; quia dignius est dare quam
 accipere, et datur privilegium a sublimibus personis et a maioribus
 in subditos super iure quo sibi tenentur. Et debet talis
 titulus apicibus eminentibus scribi propter maiorem privilegii
 auctoritatem; et de successoribus fit mentio, ut non solum
 presentes, sed futuros valeat roborare, et duret in perpetuum
 ad ostendendum quod ecclesiastica concessio perpetua esse
 debet. Exemplum: «Gregorius servus servorum Dei dilecto
 filio Federico Romanorum imperatori et semper augusto, eiusque
 successoribus omnibus in perpetuum», et sic recipientem vocabit,
 vel «venerabilem fratrem» vel «dilectos filios» sive
 «filias», ut superius in salutationibus est distinctum, «tam
 presentibus quam futuris, canonicam vitam professis» vel
 «canonice substituendis» vel «regularem vitam professis in
 perpetuum». Alii prelati eodem modo privilegia concedunt,
 subditos fratres vel filios nominando, ut super in salutationibus
 edocetur: hoc solo excepto, quod proponunt signaculum
 sancte crucis, post quam dicunt: «Sancti spiritus adsit nobis
 gratia» vel «In nomine domini amen» vel «In nomine
 | 
 |