Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 134


inconsulte promictere,] vix tandem in crastinum inducias impetravit,
interposita fide quod creditum sibi consilium nemini revelaret.
Summo vero mane cancellarium adiens, omnia illi verba
comitis enarravit, multos inquiens adversus eum Sicilie proceres
coniurasse; mature deliberandum qualiter improbis eorum consiliis
obvietur; unius ad hoc diei spatium indulgeri, diem enim
crastinam ad peragendum eorum propositum certissime constitutam.
Tunc cancellarius vocatis ad se Gilleberto comite Gravinensi,
Boamundo comite Monopoleos Rogerioque Avellini comite,
de quibus maxime confidebat, rem eos ex ordine totam
edocuit. At illi, periculum imminens attendentes, Rogerio iudici
preceperunt ut ad comitem rediens, eius satisfaceret voluntati,
ne, si iurare nolens adversus eum confidentius loqueretur, ex
hoc ipso quippiam illi suspicionis ingereret; neque vero periurium
incurrere vereretur, per quod ipsius regis iniuriam totiusque
regni dedecus et obprobrium propulsaret. Id cum ille non secus
ac iussus fuerat peregisset, visum est cancellario regem ac reginam
super hiis convenire eosque consilium et acta comitis edocere.
Quod ubi regina cognovit, anxia cepit distrahi sollicitudine
multeque fluctuationis estibus agitari. Durius enim in fratrem
decernere quippiam tantamque presumptionem animadversione
digna punire crudele quidem tyrampnidique proximum videbatur;
sed et si fratri parceret, intelligebat cancellario non dubium capitis
periculum imminere, neque posse proditores ab eo quod
ceperant absterreri; simulque considerabat indignum eum esse, cui
fraternus exhiberetur affectus, qui sororis posthabita reverentia,
qui tot eius beneficiorum immemor id solum agere decrevisset
quod ad eius dedecus et infamiam non ambigeret retorquendum,
multisque rebellandi prebens materiam, regni pacem et quietem
niteretur modis omnibus impedire. Huic ergo deliberationi iusta
succedens indignatio, fraternam ab eius animo clementiam exturbavit,
placuitque, congregata curia, comitem sollempni iudicio

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio