Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 467


solum et negligas rationabilem sensum, quia aliquando sensus
sufficit ita quod non expediat fortitudo, fortitudo autem a naturali
sensu exausari non potest. Et dixit: eloquium sine opere est
sicut inondatio fluminis submergens in se homines absque profectu
sui. Et dixit: mali moris est hominem suspiciosum esse,
quia propterea male vivet. Et dixit: nullarum delectationum
huius mundi fruaris, quousque inter sensum et rationem seu intellectum
de predictis concordes, ita quod non adversentur sibi
ad invicem quia, concordatis predictis in unum, tunc cognosces
pulcrum et turpe quare different. Et dixit: per tuam scientiam,
qua percipis ignorare rem, sciendi eam habebis incessum. Et
dixit: non commendes aliquem nimis cito, quia res ostendit
quantum commendationis mereatur, et redundabit in tui deffectum.
Et dixit: si negligantur iudices in negociis regnorum,
et solum ad remorum gubernacula intendantur regna perduntur,
et similiter si, omissis operibus que expedirentur, fortuitis fiduciis
intendatur; item si ad populacionem terre non attendatur;
item etiam propter diuturnitatem guerrarum regna perduntur. Et
dixit: finis indignationis est erubescere de se ipso. Et interrogaverunt
eum quo modo sapiens maxime molestatur; respondit:
quando cogitur ignorantis veritatem habere. Et dixit: in quocumque
videris discrecionem perfectam esse, certe scias in illo
cupiditates fore debiles et infirmas. Et dixit: natura est anime
famula, si non, anima infirmetur et retrahat se natura a
famulatu ipsius alliciendo animam et trahendo ad oblectamenta
mundana. Et dixit: debilitas anime cognoscitur quia homini
de loco inexcogitato bonum provenit, et malum de loco de quo

Torna all'inizio